
diē quartō mēnsis Martiī
From Nuntii Latini by Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis
March 5, 2026 · 5 min · Season 13 · Episode 8
About this episode
The episode discusses the recent violent events involving Iran and its military actions against various nations, alongside the political implications of these actions.
Epicus Furor Diē Saturnī, quī undecimus diēs nōnī mēnsis secundum rātiōnem Mahometānōrum fuit, Ali Khamēnī, tyrannus Irāniānōrum, aliīque ēiusdem regiminis magistrātūs et dūcēs in ūnum locum convōcātī, sunt āb Isrāēlītīs et Americānīs, quī scīvērunt ubi Irāniānī essent et quid agerent, subitō interfectī, ac castra et missilia et arma in Irāniā condita sunt oppugnāta. Quō factō Irāniānī mīlitēs, ultimīs mandātīs ante impetum datīs pārentēs, missilia nōn sōlum in Israelītās iēcērunt sed etiam in Baharīnam, et in Coniunctōs Phylarchōs Arabicōs, et in Cuvaitō, et in Iordaniam, et in Ōmānam, et in Quatariam, et in Arabiam Saudōrum, et in Sȳriam, necnōn etiam in Cyprum īnsulam Eurōpaeam; unde ferē tōta regiō Arabica est rārā concordiā in īram conjuncta adversus Irāniānōs. Regimen autem Irāniānum fōns et orīgō fuit terrōris; et Hezbollah conjūrātōs terrōristās in Libanō, Hamās inter Palaestīnōs, Houthiānōs in Iemeniā aluit ut gentēs vīcīnās convelleret; necnōn Venetiolānōs aluit, ut vexāret Americānōs, quōs Khamēnī “magnum Satān” vocitāre solēbat. Domī autem idem regimen innumerābīlia mīlia cīvium trucidāvit et lībertātem repressit. Khamēnī tamen interfectō…
Topics covered
- Iran
- Middle East conflict
- Terrorism
- Political unrest
- International relations
Keywords
- Iran
- Ali Khamenei
- Hezbollah
- terrorism
- Middle East
- Ursula von der Leyen
- Keir Starmer
- political unrest
Mentioned in this episode
Organizations: Hezbollah, Hamās, Ursula von der Leyen
Books & works: Collegium Secūritātis
Places: Irāniānōrum, Israelītās, Baharīnam, Coniunctōs Phylarchōs Arabicōs, Cuvaitō, Iordaniam, Ōmānam, Quatariam, Arabiam Saudōrum, Sȳriam
Explore listener stats, chart rankings, contacts and more on the Nuntii Latini podcast page.